« »
 
[]« Depecuniare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 067b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPECUNIARE
DEPECUNIARE, Pecunia spoliare. Chronicon Salzburg. apud Raimundum Duellium Miscell. lib. 2. pag. 130 :
Eodem anno (1408.) incepit guerra inter Hainricum Ducem Bavariæ filium Friderici Ducis et Cives Lantzhuettenses..... Idem Dux Cives in prandio cepit et Depecuniavit.
Vita S. Trudberti, April. tom. 3. pag. 438 :
Magna satis exactione Depecuniavit homines et colonos.
Pecunia persoluta seu promissa captivos redimere. Charta ann. 1271. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 737 :
De captivis est taliter diffinitum, quod hi qui ex utraque parte adhuc habentur captivi... absolvendi et induciandi sunt... Hi autem qui Depecuniati sunt, pecuniam suam persolvent, quemadmodum promiserunt.
Confer Depretiare. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Depecuniatio, Exactio pecuniæ. Diplomatarium Ludovici Ducis Brandenburg. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 76 :
Judeos exemptos esse volumus et solutos a quacumque specie exactionis, Depecuniationis seu precarie.
Vide alium locum in Depactatio.