« »
 
[]« Depropriare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 071c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPROPRIARE
DEPROPRIARE, Extra proprietatem ponere. Matthæus Vindocinensis in Tobia :
Sic tria Depropriant proprium, divina potestas
  Claudens cuncta, jugum mortis, avara lues.
Despropriamentum. Statuta Ordinis Hospital. S. Joannis Hierosol. tit. 1 :
Quod Fratres quolibet anno conficiant Despropriamentum.
Adde tit. 3. § 5. tit. 4. § 16. 17. tit. 12. § 10. Quale autem illud sit, sic exponitur tit. 19. de Verbor. signific. § 34 :
Despropriamentum est veluti privati abdicatio, cum Fratres id declarant, quod in supellectili ac re domestica et familiari habent.
Hinc liquet, mea quidem sententia, Despropriamentum non tam esse abdicationem peculii, quam ejus declarationem : qua notione sumuntur Gallicæ voces Deprier et Depry Chartularii Gemeticensis tom. 1. fol. 10 :
Quand nos vins ou autres boissons de nostre creu, maisons et provisions passent traversant la riviere de Seine, ou entrent en ladite ville de Rouen, nous sommes quittes pour Deprier à la Vicomté en affermant le nombre desdits vins et autres provisions, et aprés ledit Depry, pouvons passer franchement sans pour ce payer [] aucun peage, acquit ou tribut. Deprier
Declarare est, Depry Declaratio.