« »
 
[]« Deputati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 072b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPUTATI
DEPUTATI. Gloss. Lat. Græc. : Deputatus, ϰαταταχθείς, ἀπονεμηθείς. Deputatio, ἀπονέμησις, ἀποϰλήρωσις. Deputantur, ἀναφέρονται, ἀπονεμονται. Fabricis et aliis operibus publicis Deputati, in l. 8. C. de Servis fugit. (6, 1.) Ὁπλόποιοι, qui numeri cujusque arma procurabant, Fabricenses. Peculiari vero appellatione Deputati dicti, quod essent ἐν τοῖς ἀριθμοῖς συγϰαταλεγόμενοι, ut est in Nov. Just. 85. § 2. et annonas de publico sumerent, perinde ac milites ipsi ; unde Statuti numerorum vocantur a Juliano Antecess. Const. 79. § 2. Glossæ Basil. : Λειτουργοί, διποτάται, ἀφωρισμένοι. Totidem verbis Suidas in Etymologico. Sic legendum in Græca Inscriptione apud Jac. Sponium tom. 3. Itiner. pag. 105 :
ΑϒΡ. ΦΛΑΒΩΝΗΝ. ΡΟϒΦΕΙΝΟΝ ΕΚΑΤΟΝ-ΤΑΡΧΟΝ ΔΕΠΟΤΑΤΟΝ ΠΡΕΙΜΙΠΕΙΛΑ-ΡΙΟΝ,
etc. Perperam enim Editi ΔΕΣΠΩ-ΤΑΤΟΝ. Ejusmodi igitur sunt, qui in Notitia Imperii dicuntur Deputati scholæ Agentium in rebus, et Deputati Domesticorum, et Deputati Equitum et peditum. Vide Jac. Gothofredum in Paratit. ad tit. de Re militari lib. 7. Cod. Th.
Deputati dicti postmodum sequiore Græcia, selecti quidam ex singulis ordinibus viri aliquot alacres, ex iis potissimum, qui minus locupletes erant, qui vulneratos in prælio reficiebant, aut collapsos ab equis erigebant, aut laborantes e certamine asportabant. De iis copiose Rigaltius in Glossar. ex Mauricii et Leonis Tacticis. Vide Scribones.
Deputati, in Ecclesia Græcanica, quorum ministerium erat, Patriarcha procedente, e via populum abigere. Ordo M. Ecclesiæ :
Ὁ Δεποτάτος περιπαθῶν ἔμπροσθεν τοῦ Ἀρχιερέως, ϰαθαρίζει τὸν λαὸν ἀπὸ τὴν στράταν.
Eadem habet Catalogus Official. M. Ecclesiæ apud Goarum in Euchologio Græco, ubi Deputati et Ceroferarii ordinatio refertur, quasi idem fuerit ministerium. Deputati meminit Cantacuzenus lib. 1. cap. 41. et Codinus de Offic. Vide Meursium. Et Cang. Glossar. med. Græcit. col. 280.