« Desaforare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 075b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESAFORARE
DESAFORARE, Extra forum ponere. Academ.
Hispanic. Desaforar, Privilegia vel exemptiones abrogare, eis
privare. Dicebatur autem desaforari reus, qui coram alio, quam
proprio ac competente judice citabatur : ut Aforari, qui suo reddebatur judici.
Michaël del Molino in Repertorio :
Item quod dictus Justitia ad querelam partis dicentis se esse Desaforatam, in omni casu civili et criminali posset (præsertim firmando de directo coram eo contra Desaforantem, et partem contrariam) inhibere, nedum inferioribus judicibus... ne procederent in processu, vel exequutione aliqua, reali vel personali, contra querelantem, dicentem se Desaforatum ; et taliter processum impedire, quod si opus esset alguazirium caperet, vel quoslibet executores, donec Justitia Aragonum declararet posse procedi, vel debere supersederi, et sic fore processum aforamentum vel Desaforamentum.Charta Silonis Regis Oveti et Praviæ in Hispania ann. 777. apud Sandovallium, et Bivarium ad Dextrum :
Et habeo magnam de vos compassionem, quod tanta mala sufferatis inter istos biothanatos Saracenos, qui non contenti mittere super vos tam Desaforatos vectigales, quotidie quærant vos ad mortem.Id est extraordinarios.