« »
 
[]« Desiderata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 080a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESIDERATA
DESIDERATA. Gloss. Lat. Gr. : Desiderate, λειτουργία, τελετή. Ubi mendum est manifestum, in quo tollendo viri docti insudarunt. Sed potior videtur Scaligeri et Casauboni conjectura, qui Desiderata legendum censent, eamque vocem pertinere ad ritus Christianorum, quia λειτουργίας vox nusquam usurpata legitur a Scriptoribus paganis in suis mysteriis. Quamobrem Desideratam esse censent initiationem in Christianismo, veluti Baptismum, et quodvis Sacramentorum, antonomastice vero SS. Eucharistiam, de quo Sacramento verbum desiderare præsertim usurpant Tertull. ad uxorem l. 2. cap. 4. 6. S. Ambrosius de Fratre suo, et de Sacramentis l. 4. et S. Eligius Hom. 8. S. Zeno Veron. Episc. Invitat. 8. ad Fontem :
Eia quid statis, Fratres ? vestram quos per fidem genitalis unda concepit, per Sacramenta jam parturit, ad Desiderata quantocius festinate.
Vide Description. nostram ædis Sophianæ num. 61. et Gothofred. ad l. 1. Cod. Th. de Scænicis. (15, 7.)
P. Carpentier, 1766.
Désirriers, eodem sensu, Preces scilicet et officia pia et religiosa. Charta ann. 1344. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 270 :
Nous Beatrix dame de Faluy et d'Ailly sur Somme et Jehans de Pinkegny chevaliers sires de ladite ville d'Ailly et de Hornoy en Vimeu, salut.... Comme nous veons nos submis offrir à nostre Seigneur leurs Désirriers en esprit d'umilité et dévotion, etc.