« Destina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 083c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESTINA
DESTINA, Vitruvio, Vinculum quo ædificium continetur, seu Columna qua sustinetur. Papiæ in
MS. Bituric. :
Destinæ, Furcæ, Domus Fulcra.Hinc idem Papias corrigendus in Lexico Martinii et in Amalthea, ubi Furiæ perperam legitur pro Furcæ. Arnob. lib. 3 :
Non post Theutim Ægyptium, aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem bajulum, tibicinem illum ac Destinam cœli.Corripus de Laudibus Justini 1. 17 :
Beda lib. 3. cap. 17 :Et Thomas Lybicæ nutantis Destina terræ.
Unde factum est, ut acclinis Destinæ quæ extrinsecus Ecclesiæ pro munimine erat apposita, spiritum vitæ exhalaret ultimum.In hunc locum observat Bollandi Continuator Henschenius Destinas in Vitruviana architectura rectarum pilarum formam habuisse, in Gothica autem insistere basi longius procurrenti, et subinde fornicatas esse ut inter ipsam et parietem possit transiri, atque adeo etiam loculus instar cellulæ excavatus haberi. Hinc pro conclavi privato vel etiam sacello usurpatur in Vita S. Vandregesili, Julii tom. 5. pag. 277 :
Monstrabantur in Destina ipsius Basilicæ et grabata et sedes, ubi Pontifex B. Audoenus et S. Confessor Christi Philibertus..... consedere soliti erant.Chronicon Fontanellense apud Acher. Spicil. tom. 3. pag. 193 :
Monstrantur usque hodie lecta eorumdem Christi militum, ac pretiosi Philiberti Gemmeticensis Cœnobii Patris, in Destina quadam juxta Basilicam almi Confessoris Amantii.Osbernus in Vita S. Dunstani, tom. 4. Maii pag. 363 :
Cui etiam adhærentem cellam, sive Destinam, sive spelæum, sive alio quolibet nomine rectius nominari potest (non enim invenio qua illud appellatione quam proxime vocem, cum non tam humani habitaculi, quam formam gerat sepulchri) propriis laboribus fabricavit.Destina a Distinere forte derivari ait Henschenius : potius cum Fabro deduci crediderim ad obsoleto verbo Stinare vel Stenare, quod a Stare est, ut censet Vossius, vel ut Becmannus docet, a σθένος, Robur.