« Desusceptum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 085b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESUSCEPTUM
DESUSCEPTUM, Cautio de suscepta pecunia, seu scriptum, quo accipiens rem debitam a se
susceptam sibique a debitore traditam fatetur, quodque penes dantem remanet pro
securitate solutionis. Ἀπόδειξις τῶν χρεῶν,
Desuscepta, veteri Interpreti Novellæ 72. Ἀπόδειξις
ἀποληπτιϰή, Scholiastæ Harmenopuli lib. 2. tit. 2. § 7. et JC. Græcis. Vox
autem formata a susceptoribus tributorum, de quibus est titulus 72. in Cod. lib.
10. qui ejusmodi Desuscepta seu apochas tradebant tributariis pro fide susceptionis
tributi ac vectigalis. Gregorius M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 49 :
Res autem quæ apud eum inventæ sunt, in cimeliarchio Ecclesiæ tuæ servare omnibus modis studebis ; de quibus etiam secundum rerum inventarum paginam Desusceptum te facere volumus, et in scrinium Ecclesiæ tuæ transmittere. Sed et Clericis ejus, si tamen illic aliqui præsentes sint, a pari aliud facere Desusceptum te convenit, in quo tua fraternitas fateatur, qui Desusceptum de eisdem rebus in scrinio nostro emiserat, quatenus dum necesse fuerit, competenti personæ res omnes possint sine detrimento restitui.Idem lib. 3. Epist. 16 :
Omnium autem rerum ipsarum non solum Desuscepta eos, qui eas tradunt, percipere volumus, sed etiam a te notitias earum subtiliter retineri, etc.Vide eumdem lib. 8. Epist. 11. 44. lib. 10. Ep. 45. lib. 11. Ep. 33. Anastasius in S. Agathone :
Hic ultra consuetudinem Arcarius Ecclesiæ Romanæ efficitur,... emittens Desuscepta per Nomenclatorem manu sua obumbrata.