« Devetum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEVETUM
DEVETUM, Interdictum, prohibitio, ex Gallico Véer, vetare, Devéer, devetare,
seu potius exactio sub prætextu prohibitionis. Charta Conradi Imp. pro Pisanis Tyrum
incolentibus ann. 1147 :
Et ut de nulla re fiat eis Devetum, nec ab eis occasione alicujus Deveti aliquid possit extorqueri.Infra :
Et ut nihil nomine superscriptarum rerum et concessionum aliqua occasione ab eis possit exigi, vel machinari per Devetum, vel aliqua arte vel ingenio, unde jus eorum lædatur.Pactum inter Michaelem Palæologum Imp. CP. et Januenses ann. 1261 :
Item promisit et convenit, quod non faciet de cætero communi Januæ Devetum aliquod in toto dicto Imperio... de aliquibus mercationibus, victualibus, atque grano ; sed ipsis mercationes, victualia, et granum.... sine aliquo impedimento dacitæ, commer cii, sive exactionis, etc.Gallica versio habet Devé. Occurrit præterea in Conventionib. inter Ludovic. II. Regem Siciliæ et Arelatenses ann. 1381. art. 22. et in aliis ann. 1385. e MS. D. Brunet fol. 7. Capitula de Officialibus Arelat. n. 3. ejusd. MS. fol. 95 :
Non faciant aliquod interdictum sive Devetum de blado vel de sale.