« 1 devotare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 090b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEVOTARE1
1. DEVOTARE, Idem valet ac Devovere, in Vita S. Othonis lib. 4. cap. 9. et lib. 2. Mirac. S. Angilberti Abb. inter Acta SS. Bened.
sæc. 4. part. 1. pag. 141. Gloss. Lat. Græc. :
Devoto, ἐϰδίδωμι. Gloss. Gr. Lat. :
Ἀφοσιῶ, scelero, devoveo, Devoto.Minutius Felix :
Asinos cum Iside religiose Devotatis. i.Vota asinis perinde ac Isidi redditis. Cicero ipse Paradox. 1. 3 :
Quæ vis patrem Decium, quæ filium Devotavit, atque immisit in armatas hostium copias ?Aldhelm. de Laude Virg. ubi de Balaam :
Id est, cum Propheta vellet suadere populo, ut asinæ vota sua exsolveret. Quæ de Balaam notat Cangius, male ab ipso intellecta scribit Baile tom. 1. Resp. ad Quæst. Provinc. pag. 498. non injuria sane : neque enim Balaam populo suadere voluit ut asinæ vota sua exsolveret : sed illi insidebat cum ad Israelitas incantamentis ac maleficiis irretiendos deducebatur ; unde idem est Devotare apud Aldelm. atque Devotare 4. Incantamentis irretire. Vide Miracula S. Eutropii Episc. Santon. n. 26. et quæ observat Olaus Borrichius lib. de Variis linguæ Latinæ ætatibus.Vocibus humanis sontem testatur asella,Garrula quæ pridem bombos a fauce rudebat,Devotaturus populum cum pergere vatesVellet, et insontem verborum sternere telis.