« »
 
[]« Dextrocherium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEXTROCHERIUM
DEXTROCHERIUM, Brachii dextri ornamentum, viris æque ac feminis commune. Ugutio : Armilla, torquis, brachiale, Dextrocherium. Alibi :
Brachiale, torquis in brachio, quod est Dextrocherium.
Mamotrectus :
Armilla, quæ dicitur Dextrocherium.
J. de Janua : Dextrocherium, ornamentum dextræ, et est torques aureus. Gloss. Ælfrici : Dextrocherium, brad earmbeah, i. manus armilla. Gemmata Dextrocheria, apud veterem Interpretem Juvenal. Sat. 9. v. 50. Capitolinus in Maximino Majore :
Pollice ita vasto, ut uxoris Dextrocherio uteretur pro annulo.
Trebellius in Quieto :
Viri in auro et argento, mulieres in reticulis et Dextrocheriis.
Ambrosius Sermon. 9. ubi S. Agnes sic loquitur :
Ornavit me inæstimabili Dextrocherio Dextram meam.
Viris tribuit Lucifer Calaritanus de Non parcendo in Deum delinquentibus :
Debemus tibi lupo parcere, debemus vereri regni tui diadema, inaurem etiam et Dextrocheria, debemus insignes, quas esse censes, vestes tuas honorare.
Arculfus de Locis sacris, brachialia et dextrocheria ut diversa ponit :
Ornata virgis ferreis, pendentes, brachialia, Dextroceria, murenæ, monilia, anuli, etc.
Antoninus Monachus in Itinerario Hierosol. :
Pendent super brachia Dextrochiria, monilia, et anuli capitulares, cingula, balthei, etc,
Leo IX. PP. contra Leonem Achridanum cap. 36 :
Sic manuum dignitas et maxima utilitas, quamvis componat insignem Imperii coronam, non tamen hanc sibi adaptat, et imponit, sed capiti, contenta suis armillis, Dextrocherio, et annulis.
Fortunatus lib. 8. Poem. 4 :
Dextræ armilla datur Calchedone jaspide mixta,
  Aut hyacyntheo sudat honore manus.
Χειρίδες ἐμμάργαροι, apud Pachymer. lib. 8. Hist. cap. 12.