« »
 
DIADEMA 1, DIADEMA 2.
[]« 1 diadema » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 098a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIADEMA1
1. DIADEMA. Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis :
Et inter me et illum grande erat Diadema, ita ut uterque ad invicem accedere non possemus.
Quo loco diastema legendum censet Holstenius, quæ vox Agrimensoribus nota est. Aliter tamen conjicit eruditus Possinus, quem consule.
[]« 2 diadema » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 098a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIADEMA2
2. DIADEMA, pro ipso Rege qui diadema defert. Charta ann. 1357 :
Vir magnificus dom. Fulco de Agouto miles,...... congregato generali consilio Massiliæ, dixit et exposuit quod magnos et arduos habet tractatus pro parte dom. nostri Diadematis Jerusalem et Siciliæ.
Pluries ibi.
P. Carpentier, 1766.
Diadema Regni, Regis inauguratio, in qua capiti regio diadema imponitur. Annal. Bonincont. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 135 :
Anno salutis 1429. Carolus VII. rex Francorum, postquam fere septem regnasset annis, Diadema regni suscepit.
Et quidem ann. 1422. 21. Oct. regnum adeptus, 17. Jul. ann. 1429. Remis inauguratus est.
L. Henschel, 1840–1850.
Diadema, Sequiorum sæculorum Græcis Fascia latior qua imperatoris pectus cingebatur. Vide Glossar. med. Græcit. col. 290. voce Διάδημα.