« Diadumenus » (par L. , 1883–1887), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 098a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIADUMENUS
DIADUMENUS. Idem quod diadematus, diademate ornatus, διαδούμενος : a διαδέω, cingo, redimio,
corono. Plin. 34. 8. 19. n. 2. - 2. Diadumenus cognominatus est
Antoninus R. imperator, filius Opilii Macrini, quia cum natus est, pelliculam in modum
pilei habebat in capite, diademati similem ; vel, quod vero propius est, a nomine avi
materni, ut narrat Lamprid. in ejus Vita 4. - 3. At in Inscript. apud
Maff. Mus. Ver. 241. 2. appellatur M. Opelius Antoninus Diadumenianus, ut et in
ejus nummis omnibus, ut probat Eckhel. D. N. V. T. 7. p.
241.