« »
 
[]« 4 diæta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 098b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIAETA4
4. DIÆTA, Conventus apud Germanos celebrior, Gall. Diette. Vox derivata, si credimus Menagio, a superiori Diæta, Cœnaculum ; quod hujuscemodi Conventus ab antiquis Germanis celebrarentur in cœnaculis et conviviis. Sic de his Tacitus :
Sed et de reconciliandis invicem inimicis, et jungendis affinitatibus, et adsciscendis Principibus : de pace denique et bello, plerumque in conviviis consultant ; tamquam nullo magis tempore, aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Gens non astuta nec callida, aperit adhuc secreta pectoris licentia loci. Ergo detecta et nuda omnium mens, postera die retractatur, et sua utriusque temporis ratio est. Deliberant dum fingere nesciunt : constituunt dum errare non possunt.
Jo. Iperii Chronicon S. Bertini, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 694 :
Rex indignans Ferrandum odio magno collegit, et Dietam super hoc eidem assignavit in Arkas villam prope S. Audomarum.... ubi die statuto Ferrandus coram Rege comparuit ; sed Rex Dietam prorogans, etc.
Occurrit apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 99. in Hist. Dalph. tom. 2. pag. 251. col. 2. et alibi non semel. Vix unquam a Germanis latine aut vernacule scribentibus pro Comitiis imperii adhibita hæc vox fere semper designat Diem statutam ad juri standum vel aliud agendum. Etymon est Dies, Germ. Tag, unde Reichstag, Tagsatzung, Tagfahrt, etc. Confer Dieta. Quod autem in Diætis seu cœnaculis olim haberentur hi Cœtus Germanici, inde factum est, ut Διαιτητής in vett. Glossis reddatur, Disceptator, Arbiter, Interventor, et Διαιτῶ, Intervenio, Discepto. Vide Glossar. mediæ Græcitatis. et Henric. Stephanum. Διαιτητῶν sæpissime memorant oratores Attici.