« Diapsalma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 100a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIAPSALMA
DIAPSALMA. Optatus lib. 4 :
Legimus quadragesimo nono Psalmo sub secundo Diapsalmate Spiritum S. dixisse, etc.S. Hieron. in Epist. ad Marcell. 138. varias de vocis notione sententias refert :
Quidam,Eadem ferme Isidor. lib. 6. Orig. cap. 19. S. Eucher. Lugdun. de variis vocabul. et Cassiod. in Psalmos. S. Augustin. in Psal. 4 :inquit, Diapsalma commutationem metri dixerunt esse, alii pausationem spiritus, nonnulli alterius sensus exordium : sunt qui rythmi distinctionem : et quia psalmi tunc temporis juncta voce ad organum canebantur, cujusdam musicæ varietatis existiment silentium.
Diapsalma, interpositum in psalmo silentium interpretatur.Amalarius lib. 4. cap. 48 :
Unde et Diapsalma apud Hebræos de nonnullis interponitur, quod significat intervallum vocis distinguendæ.S. Hilarius in Prologo ad Psalmos extremo :
In Diapsalma vero, quod interjectum plurimis psalmis est, cognoscendum est demutationem aut personæ, aut sensus sub conversione modi musici inchoari, etc.
◊ At Hieronymo nihil horum videtur : censet enim diapsalma
vocem esse Hebraicam, quæ semper denotat, ita ut quibus illa connectitur,
sempiterna esse confirmet. Solent enim Hebræi in fine librorum unum e tribus subnectere
Amen, Sela, aut Salom. Quid sit Amen, notum. Sela idem est
quod Diapsalma : Salom, pacem exprimit, unde et Salomon
dicitur, id est, pacificus. Igitur, ait Hieronymus, ut solemus nos completis opusculis ad
distinctionem rei sequentis medium interponere, Explicit, aut Feliciter, aut
aliquid istiusmodi ; ita etiam Hebræi, ut, quæ scripta sunt, roborentur, facere solent, ut
dicant Amen, aut In sempiternum : aut scribenda commemorant, ut ponant,
Sela, aut transacta feliciter protestantur, pacem in ultimo subnotantes.
Sententiam suam Origenis verbis fulcit, additque, ut probet Diapsalma non esse
sensus, aut rythmi immutationem, quandoque in Psalmorum fine, ut in 3. et
23. contra in Psalmis multorum versuum non poni, ut in 36. 77. et 118.
◊ Ejusdem vocis notiones Grammatici etiam recentiores
proferunt, atque in iis Ugutio :
Volunt quidam esse Hebræum, quo significatur, Semper, videlicet ut illa, quibus hic interponitur, sempiterna esse confirmet. Quidam vero Græcum verbum esse existimant, quo significatur interruptio vocabuli psallendi. Alii volunt esse Græcum, et significare intervallum psallendi, ut psalma sit, quod psallitur, Diapsalma in psallendo silentium, ut quomodo sympsalma dicitur, vocis copulatio in cantando, sic Diapsalma disjunctio eorum, etc.Ebrardus Betun. in Græcismo cap. 10 :
Anonym. in Cod. Reg. 930 :Quod canitur, Psalma est : interpositum, Diapsalma ;Est in psallendo simpsalma innexio vocum.At quidam Diapsalma vocant exordia sensusAlterius : quidam, pausam spiraminis esseSancti : sed quidam, quod sit mutatio metriDicunt : ac quidam quod sit distinctio Rythmi.
Τὸ δὲ διάψαλμα, ἢ μεταϐολὴν ἂν σημαίνει, νοήματος ἐναλασσὴν, ἢ ἀντιϐολὴν τινα τοῦ ϰρούσματος, ἢ μᾶλλον ἀσχολίαν τινὰ τοῦ ψαλμῳδοῦ, ϰαὶ ὑπ... σιν ἐν τῷ μεταξύ τῆς φαλμῳδίας συμϐαίνουσαν, ὡς ἐγγινομένης τηνιϰαῦτα τῷ ψαλμωδῷ ϰαινοτέρας τινὸς παρά τοῦ ἁγὶου πνεύματος ἐλλάμψεως ϰαὶ μυήσεως. Τινὲς οὖν ἀντί τοῦ διαψάλματος τὸ ἀεὶ γράφουσιν ἐν τούτοις τοῖς διαλείμμασιν, ὡς ἂν ἐντεῦθεν δηλώσωσιν ἀδιάληπτον εἴναι τοῦ παναγίου πνεύματος τὴν ἐπιπνίαν, ϰᾂν ὁ λόγος ἔν διαλείμμασι ἦν ἀποσχολουμένου τοῦ ψαλμῳδοῦ πρὸς τὴν τοῦ πνεύματος ϰαινοτέραν ἐπίχησιν, ϰαὶ τὸ μέλος διὰ τοῦτο ϰατασιγάζοντος, ϰαὶ ἀπλῶς εὶπεὶν, τὸ διάψαλμα οὐδὲν ἔνδον σημαίνει ὁλοσχερῶς, ἥ διάλειμμα ψαλμῳδίας,etc. Alter Codex notat. 2062 :
Διάψαλμα, ἢ προσώπου ἐναλλαγὴ, ἥ διὰ μονάς μεταϐολὴ ἢ μελῶν ὑπαλλαγή, ἢ διάψαλμά ἐστι μουσιϰοῦ μέλους, ἢ ῥυθμοῦ τρόπος γενόμενος, ἢ διανοίας ἐναλλαγή.Infra :
Ἢ διάψαλμά ἐστι μεταξὺ τὰς ψαλμῳδίας γινομένη ϰατά τὸ ἀθρῷον ὑπηρέμησις, πρὸς ὑποδοχὴν τοῦ Θεοῦ ἐπεισϰρινομένου* νοήματος. ἢ διάψαλμα ἐστι διδασϰαλία τοῦ τῆς ψυχῆς ϰατὰ τὸ ἀπόῤῥητον γινομένης περὶ τὸ νόημα τοῦτο προσοχῆς τὸ * συνεσχιπι τῆς μελῳδίας περιϰοπτούσης, etc. Adde Gregor. Nyss. tract. 2. in Psal. cap. 10. S. Maximum in Quæst. cap. 18. Chronic. Alexandr. pag. 202. etc. Vide Glossar. med. Græcit. col. 300. et Append. col. 58.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex
Cod. reg. 7692 : Diapsalma, pause de pseaume.