« »
 
[]« Diatychi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 101b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIATYCHI
DIATYCHI. Charta Garsiæ Regis Navarræ apud Sandovallium in Episc. Pampilon. pag. 42. sic clauditur :
Est autem data et Deo oblata se volventibus temporum recursibus, anni æræ millesimæ cum supputatione nonagesimæ, die vero secundo, Idus Decembris, luna vero quarta diebus exactis Diatychi, regnante Domino Jesu Christo, etc.
Omisit hæc verba in versione Hispanica Sandovallius. An ex Græco διά τυχῆς, feliciter ; vel potius hæc vox referenda ad, est autem data et oblata διαθήϰη, i. e. testamentum, quomodo ejusmodi donationes vocabant. []