« »
 
[]« Diccus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 102b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICCUS
DICCUS, Flandris Diic, Gallis Digue, Agger. Dicare, Diccare, apud Ægidium de Roia ann. 1322. Diicken, aggerem extruere, agrum aquaticum terra complere. Genealogia Comitum Flandriæ, inter Anecd. Marten. tom. 3. col. 414 :
Eodem anno (1321.) tanta fuit in mari tempestas et inundatio vehemens marinorum fluctuum, quod aggeres et Dici marinis fluctibus oppositi rupti sunt in multis locis.
Ch. Joannæ Comitissæ Flandriæ ann. 1230. pro Marquettano Monasterio apud Buzelinum :
Terram illam cum appendiciis, quæ versus mare jacet, ultra Diccum illum, qui fuit, et est ultra terram Andreæ... intra quam terram videlicet illa terra, quæ Calvekinscura dicitur, ad Diccandum in eleemosynam dedissemus... Dedimus et concessimus.... totam terram nondum Diccatam a loco, qui nomine ipsius Eccl. dicatus est,.... et quidquid Diccari potest, etc.
Charta ann. 1242.
Cum omnibus pertinentiis, scilicet Dico et jactu maris
. Salmas. de Hellen. a τοῖχος paries, murus, etymon accersit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jus ad Dicum, Præstatio ad Dicum exsolvenda. Charta Wenemari Castellani Gandensis de Fundatione Abbatiæ Canonicorum in Bornehem circa ann. 1101. apud Miræum tom. 1. pag. 168. col. 2 :
Ad usus Canonicorum ibidem Regularium omnes decimas de Martinesforthe ad Burnehem pertinentes, et unum mansum terræ inter Brocklant et Gestlant, præter Jus ad Dicum, necnon et unum sach ad turvos et ad silvam.... dedi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dika, ut Diccus. Concordia inter Episcopum Tornac. et Monachos S. Quintini de Insula ann. 1323. e secundo Chartulario ejusd. S. Quintini pag. 236 :
Juxta quemdam polrum dictum Amelio supra Dikam et ripam alvei currentis Dedain.... Deinde in novo polro de novo Dikato.... revertendo in Occident. ubi [] tres Dikæ conveniunt.
Rursum occurrit ibidem.
P. Carpentier, 1766.
Dicare, Diccare, Molem fluctibus opponere, aggerem exstruere, nostris alias Diiccer et Dieguer, Flandris Diicken, a Diik, agger, Gallo-Fland. Diiccage ; unde Diicwellinghe, Aggeris destructio, in Ch. ann. 1293. ex Chartul. 2. Fland. ch. 18. in Cam. Comput. Insul. :
Li cuens devantdis nous a acquitté pour lui et pour ses hoirs de la calenge qui faite me fu, c'on appielle Diicwellinghe.
Charta Margar. comit. Fland. ann. 1269. in Suppl. ad Miræum pag. 602 :
Et occasione hujusmodi vocabuli, Utdici, intelligere vellent abbas et conventus de Camberona omnes jactus maris, et quod Dicare possent et acquirere super mare ad libitum suum in officio memorato.
Alia ann. 1292. in Chartul. jam laudato ch. 22 :
Cum incolæ ac possessores ejusdem terræ cepissent Diccare terram, et non possent consummare,... ordinavimus Diccationem prædictæ terræ.
Rursum alia ann. 1303. ibid. ch. 20 :
S'il avenoit c'on Diiccast dehors le diic, qui orendroit est de nouvel vers la mer .... S'il avenoit que en aucun temps on fesist Diiccage, c'on claime insetten ou utseten. Dikage,
in Charta ann. 1331. ibid. ch. 584 :
Ceaux de la ville de Gand ... disoient que chil de Leet-polre et de Hout-polre, nului excepté, doivent paiier et contribuer avecques eaux tous cous, tous frés et tous despens que il feroient à les wateringhes et Dikages de leur Leet-polre
. Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 190. Chartoph. reg. ch. 121 :
Lesquelz marestz icellui Olivier avoit fait clorre, Dieguer et gaigner de la mer ;... lesquelles clostures et Diegueries avoient cousté à faire et maintenir plus de mil livres.
Alia notione Dicare, videsis in Dica 1.