« Dicha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 103a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICHA
DICHA, pro Dica, Schedula vel Talleola, si bene conjecto : unde Diche
Cyregrapharium eum existimo, qui curam habet in Dica notanti quæ sunt
annotanda, ut tallias seu impositiones, etc. Charta Edwardi I. Regis Angl. ann.
1277. apud Rymerum tom. 2. pag. 83 :
Cum nuper provideri fecerimus, quod Judæi regni nostri manerent in civitatibus et burgis nostris propriis, in quibus Diche Cyregrapharius Judæorum nostrorum esse consueverat.Vide supra Dica 2.