« Dictica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICTICA
DICTICA, pro Dypticha, Pugillaris liber. Glossa apud Gratian. c. 24. quæst. 2. cap.
6 :
Dicticæ sunt tabulæ, a dico, dicis.Ugutio :
A dico, hæc Dictica, tabula manualis, quæ et pugillaris dicitur, et ephemeris : unde,
In alio Gloss. MS. :Clerice, Dicticas lateri ne depresseris unquam.
Buschius in Chronico Windesemensi lib. 2. cap. 65 :Clerice, Dictica Lateri sit semper amica,Nam sine Dictica vix retinebis ea.
Mandavit ut scriberet hæc verba in Dictica : Miserere mei Deus ; et statim complanando, hæc delevit.Ita legitur in Decreto Edit. Contii loco laudato, ubi Correct. Romani Diptychis ex ipso concilio quod ibi descriptum est emendaverunt.