« »
 
DICTORES 1, DICTORES 2.
[]« 1 dictores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICTORES1
1. DICTORES, Arbitri selecti a partibus pro dirimendis controversiis, quorum dictis seu judiciis stant. Charta Episcopi et Capituli Cabilonensis ann. 1221. apud Sanjulianum in Cabilone :
Elegimus 12. Dictores, qui juramento præstito, nos super consuetudinibus et jure, quod unusquisque nostrum habeat apud Cabilonem, certificarent.
Vide Perardum in Burgundicis pag. 435. Sammarthanos in Gallia Christ. tom. 2. pag. 446. et tom. 4. novæ edit. Instrum. col. 248. Dictor mortis apud Martenium Anecd. tom. 4. col. 3. etc.
Dictatores, Eadem notione, dixit Roger. Hovedenus pag. 742 :
Rex autem Franciæ duos elegit Dictatores, et Rex Angliæ similiter duos, quorum arbitrio vel majoris partis, si alter Regum adversus alterum, vel aliquis hominum suorum inter se interciperet, emendatio hinc inde fieret infra 40. dies.
Utitur etiam Rigordus ann. 1190. pag. 32. Richardus Rex Angliæ in Charta anni 1195. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. xvi. ad calcem. Diseurs in Chartis vernaculis. Charta Jacobi Episcopi Metensis ann. 1251. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsat. pag. 140 :
Nous Jakes par la gr. de D. Evesque de Mets, et Regnauz nostre freire Cuens de Castres et Sire de Bittes, faisons cognoissant a totz ke nostre freires Maheus Duz de Loherengne que fuit, nous estably Disours et esgardours des treffons qu'il avoit entrepris à son tems de l'Eglise de Remiremont.
Alia ann. 1271. apud eumdem :
Li quatre Chevalier Disour, etc.
pag. 100. 146.
P. Carpentier, 1766.
Et quidem eo nomine designantur in Charta Phil. Aug. ann. 1214. ex Reg. ejusdem. part. 2. fol. 56. v°. col. 2. qui treugam inter ipsum Philippum et Joannem reg. Angl. componere curabant. Dictatores treugarum nuncupantur, qui de violatione treugarum judicant, in Charta treugarum inter S. Ludov. Franc. et Henr. Angl. reges initarum ann. 1242. Diseur, eodem sensu, in Ch. ann. 1286. ex Tabul. S. Petri Insul.
Arbitre, Diseur, miseur et ordeneur pris dou consentement des parties
.
[]« 2 dictores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICTORES2
2. DICTORES, videntur præterea appellari actores, qui aliquem in jus vocant. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ ann. 1347 :
Quicunque homo fuerit reptatus de domino, vel de toto Concilio villæ, non tenetur se salvare ad dominum, nec totum Concilium, nisi tantum ad unum hominem, qui reptaverit eum, et quod respondeat ad illum Dictorem in illa forma, etc.