« 1 dictum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICTUM1
1. DICTUM, Judicium, sive sententia arbitrorum, vel Dictorum. Willelmus Malmesbur.
ann. 1263. pag. 384 :
Protulit Dictum suum et sententiam solenniter pro Rege Angliæ.Charta Manassis Aurelian. Episcopi, Arbitri electi, ann. 1214. in Tabul. Eccl. Autissiod. fol. 236 :
Ego, inquam, taliter dictor electus... formo Dictum meum et profero in hunc modum.Alia S. Ludovici ann. 1259 :
Qui arbitri Dictum suum, seu arbitrium taliter protulerunt, etc.Littera de Præbendis Tornodorensibus conferendis ann. 1228. apud Acher. Spicil. tom. 8. pag. 230 :
Nos vero de consensu utriusque partis Dictum nostrum pronunciamus in hunc modum.Chartularium S. Vandregisili tom. 1. in Instrumento anni 1262 :
Dictum suum et arbitralem sententiam inscriptam pertulerunt unanimiter coram nobis.Litteræ Philippi Franc. Regis ann. 1277. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 59 :
Super secundo Dicto a dictis fratribus prolato, seu ordinacione ab ipsis secundo facta.Hinc nostris, Dicta Arestorum, les Dictums des Arrests, quia ita ut plurimum claudebantur :
Dictum fuit per arestum Curiæ, etc.Vide Dissert. 2. ad Joinvillam pag. 143.