« Dienismannus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 105c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIENISMANNUS
DIENISMANNUS, Dinismannus, a Germ. Dienst, Officium, servitium, munus, et
Man, homo, Vassallus, qui domino servitia præstare tenetur ; idem qui apud Anglos
Drench. Vide ibi. Charta Ulrici march. Tusciæ ann. 1170. in Monum. eccl. Aquilej.
cap. 63. col. 604 :
Insuper præfati jugales donaverunt præfato altari Aquilejensis ecclesiæ..... ministeriales suos Dinismannos, videlicet Sifradum cum filiis..... Et major pars Dienismannorum et ministerialium illorum, feudum quod habebant a suprascripto marchione præsente, et a domino patriarcha receperunt.Et col. 606 :
Miserunt eumVassalli sunt Bernardo de Rubeis, nec vilis quidem seu obnoxiæ conditionis, quos ipse et Disnimannos hic in annotatis vocat, nescio an ex Chartarum fide. Hinc, ipso etiam teste, vox Desmans et Gismans, qua hodieque familiæ quædam nuncupantur in ea Forojuliensis provinciæ parte, quæ Carnea vocatur. Illorum denique conditionem nitide patefaciunt Chartæ a Joanne de Moravia patriarcha scriptæ ann. 1392. quas hic profert idem Bernardus :(patriarcham)per turrim et portam in tenutam pro castro et omnibus possessionibus superius dictis... Et ibidem Arbo et Henricus de Attens juravere fidelitatem domino patriarchæ, sicut Dienismanni.
Vassallos sive GermanosRursus ann. 1393 :(leg. Gismanos)nostros in dicta gastaldia nostra habitantes declaramus immunes a quibuscumque speculationibus, explorationibus, itineribus, passuum custodiis, bellorum gravaminibus, personali militia, et aliis servitutibus rusticis dictæ nostræ provinciæ imponendis ; remanente tamen servitio solitæ et debitæ equestris militiæ, ad requisitionem nostram nostrorumque successorum.
Audivimus Russulinum de Luincis nomine suo et aliorum Gismanorum Carneæ se dolentem de capitaneis quarteriorum, qui volunt ad gravedines,... et quia non sunt in numero suppositorum dictis capitaneis, sed vassalli in gastaldia nostra ad servitium equestris militiæ, etc.Vide infra Dolesmanus. Vide Ministerialis.