![[]](img/image.png)
DIFFUGIUM, Asylum, refugium, Barthius in Glossario, ex Roberti Monachi Hist.
Palæst. :
consilium, inquit Hist. lib. 1. cap. 39.
Tanta quippe erat Turcorum instantia, et unus ita impellebat alium, quod nusquam erat cuiquam pro ullo commodo Diffugium.Libentius interpretarer Effugium, Fugæ locus, Gall. Moïen d'échapper. Pro Prætextu, Gall. Pretexte, accipitur apud Rymerum tom. 3. pag. 373. col. 1 :
Prædictis causis et aliis multis Diffugiis pro parte dictorum Bernardi et Audæ, sicut intelleximus, super iis allegatis. Diffugiumnotum est Tacito vocabulum, sed notione paulo diversa usurpatum, scilicet pro Fuga dispersa, Gallice Fuite çà et là. Turbavere
![[]](img/image.png)
proximorum Diffugia. In pœnarum æternarum Diffugio laborare, in Vita S. Senorinæ, April. tom. 3. pag. 75. hoc est, Laborare timore supplicii æterni, ad illud vitandum et effugiendum.