« »
 
[]« Dindimum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 120c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DINDIMUM
DINDIMUM, vel potius Dindymum, Mysterium, Templum. Vita S. Friderici Episc. tom. 4. Julii pag. 461 :
Ineptas fabulas devitans, seniores non increpans, minores non contemnens, habens fidei Dindimum in conscientia bona.
Allusio est ad hæc Apostoli verba 1. Timoth. 3. 8 :
Habentes mysterium fidei in conscientia bona.
Angelomus Præfat. in Genesim apud Bern. Pez tom. 1. Anecdot. col. 46 : []
Hic Patriarcharum clarissima gesta leguntur,
Mystica quæ nimium gravidis typicisque figuris
Signantur Christi, nostræque et dona salutis.
Hic sacra nam sacræ cernuntur Dyndima legis
Atque evangelica salpinx typica intonat orbi.
Papias : Dindyma, Mons est Phrygiæ, sacra Mysteria, pluraliter declinatur. Notus est mons Phrygiæ Cibelæ sacer Dindyma nuncupatus ; unde Virgilius :
O vere Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma.
Ad quem versum aspexisse videtur Paulus Diaconus in Carmine de S. Scholastica scribens :
Appetis alta poli, tempsisti dulcia sæcli,
  Dindyma perpetui appetis alta poli.
Hoc est excelsa cœli tabernacula, Templa : qua etiam notione Dindyma dixit Fridegodus in Vita S. Wilfridi cap. 46. ubi narratur secundo Romam petiisse :
Transmissis tandem Jovialibus æque cavernis,
Macarii penetrant rutilantia Dindyma Petri.
Epitaphium Josceranni Abbat. Floriacensis apud Mabillonium tom. 5. Annal. pag. 459 :
Idus septenas, Aprilis aprice tenebas
  Cum subiit excelsi Dyndima celsa poli.