« »
 
[]« Directaneus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 124c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTANEUS
DIRECTANEUS, Directanee, unico vocis tono, nulla modulatione dictus, aut pronuntiatus psalmus, hymnus, aut alius cantus Ecclesiasticus. Isidorus lib. 5. de Eccl. Offic. cap. 5 :
Primitiva Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret psallentem resonare, ita ut pronuntianti vicinior esset quam canenti.
Joannes Sarisberiensis lib. 1. Policratici cap. 6. ubi de Musica :
Proinde quidam venerabilis vir circiter septingentarum monialium pater, hanc Monasteriis suis præscripsit legem, ut omnia earum cantica totius melicæ pronuntiationis exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum sint significativa pronuntiatione contentæ. Suspecta equidem fuit sancto viro voluptati cognata mollities, eo quod voluptas parens libidinum est.
Regula S. Aureliani ad Virg. cap. 40 :
Ad Lucernarium, Directaneus parvulus, id est, Regina terræ cantate Deo, etc.
Mox :
Quotidianis vero diebus ad Nocturnos inprimis Directaneus dicatur : Miserere mei Deus, etc.
Ibidem :
Hymnus vero
, Ter hora trina volvitur,
ad Lucernarium omni tempore, et festis et quotidianis diebus inprimis Directaneus
. Ita in Regula S. Benedicti cap. 17. S. Cæsarii Arelat. cap. 31. ejusdem Aureliani ad Monachos cap. ult. de ordine psallendi, et Magistri cap. 55. Adde Amalarium lib. 4. cap. 48. apud Mabillonium tom. 2. Analector. Kero Monachus in Gloss. : Psalmi Derectanei, selmun in rithi. Apud eumdem, Recta, Rehete. Amalarius loco citato :
Tertius autem psalmus sine modulatione antiphonæ in Directo dicitur, etc.
Statuta de Sempringham :
Lectiones matutinales de B. Maria legant, et Lectiones pro defunctis in Directo, non solenniter.
P. Carpentier, 1766.
Adde ex Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 840. sed videndum, num potius ita psalmi appellarentur, quod non alternatim, sed continuato progressu, atque una voce ab integro choro recitarentur, aut etiam canerentur. Philo in lib. de Vita contempl. de Therapeutis hæc habet :
Cantant hymnos in laudem Dei compositos, variis metrorum carminumque generibus, nunc ore uno, nunc alternis, etc.
En quam antiquius mos iste, et qualis forma psallendi a piis hominibus frequentaretur.