« Diribitorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 126b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRIBITORIUM
DIRIBITORIUM, Locus contubernii. Gloss. Isid. Papias male :
Dirivatorium, Locus contubernii. Locus ubi militibus recensitis stipendia diribebantur seu distribuebantur. Vim vocis non intellexit Glossator, aut forte scripsit, ut conjicit Grævius, Locus campi Martii : quod deinceps fuerit corruptum. Diribitorium memorant Sueton. Claud. cap. 18. Plin. 16. 40. Dio Cass. lib. 55. pag. 553. qui dedicationem ejus operis describit, quod ipse Latino nomine δειριϐιτώριον appellat. Fuit autem οἶϰος μέγιστος τῶν πώποτε μίαν ὀροφὴν σχόντων,
Domus omnium, quæ unquam uno culmine fuerunt, maxima: quam Agrippa imperfectam reliquerat, Augustus autem absolvit et dedicavit. Vide Torrentium ad Suetonii locum laudatum, et Pitiscum in Lexico Antiquit. Rom.