« »
 
[]« Dirocheum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 126c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIROCHEUM
DIROCHEUM, Gennadius in Cod. MS. Prudentii ex Bibliotheca Colbertina :
Prudentius vir sæcularis, litteratus, et eruditus composuit Dirocheum de toto veteri et novo Testamento, personis exceptis.
Ubi Aldus Manutius recte Dittocheum legit (διττοχαῖον enim præfert Gennadius editus,) aitque, vocem formatam ex διττός, duplex, et ὀχή, cibus : quanquam fatetur in MSS. Prudentii Codicibus antiquissimis legi Dirrocheum, scriptorum, inquit, culpa : quod inde conjicit, quia inibi interpretatum est antiquis characteribus : Duplex refectio : quam interpretationem adstruunt etiam Gloss. MSS. Dirochium, Duplex refectio, et Charta Æthelredi Regis Anglor. ann. 981. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 218 :
Regum vero munimine deinceps ipse locus Domino protegente tueatur, ipsiusque loci Abbas Regi deserviens, gregem sibi commissum Dirocheo, id est, duplici pasto foveat.
Papias longe aliter apud Prudentium legit, ita enim ille in littera C. : Chirocleus, quidam liber parvus, dictus, quod clausa manu possit teneri. Nam χείρ manus, ϰλείω, claudo dicitur Græce. Prudentius hunc fecit. Sed reclamant vetusti Codices. Rursum in lit. D. : Dirocheus, duplex refectio interpretatur, de veteri scil. et novo Testamento : quem librum fecit Sedulius. Eadem ferme habent Glossemata MSS. in libros contra Symmachum, nisi quod Dirrocheum præferunt, nihilque de Sedulio habent. Ita quem alii Prudentio, Papias Sedulio Dirochei titulum adscribit, manifesto, ni fallor, errore, cum Sedulius Paschale opus, seu de Miraculis Jesu Christi tantum ediderit, non vero V. Testamentum attigerit. Vide, quæ de Sedulio annotat Sirmond. ad Ennodium lib. 1. Epist. 24. Vocis porro notionem allatam fulciunt versus antiqui, scripti in fronte Bibliorum, [] quæ fuere Ecclesiæ S. Stephani Metensis, de Bibliotheca seu Bibliorum Codice :
Elequium, mores, studium componit, et actus,
  Estque cibus, potus, norma, via, arma, salus.
At Goldastus librum hunc non Prudentio Clementi sed Prudentio Amœno Hispano, alteri fere suppari, adscribit, legendumque ex Gifanii emendatione contendit pro Dirocheum, Diptychum. Vide Edit. Oper. Prudentii ann. 1613. pag. 139.