« 1 disciplina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 130a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCIPLINA1
1. DISCIPLINA, apud Monachos, est flagellatio, interdum virgæ ipsæ, quibus flagellantur.
Flagelli Disciplina, in Regula S. Aureliani cap. 41. Liber Ordinis S. Victoris
Parisiensis MSS. cap. 33 :
Si aliquis Disciplinam accipere debeat, erigens se super genua, modeste vestimenta sua exuat, deinde procumbens a cinctura deorsum eisdem vestimentis tectus remaneat, et sic jacens aut prorsus taceat, aut hoc solummodo dicat : Mea culpa, ego me emendabo. Sed neque alius interim loquatur, nisi forte aliquis de Prioribus pro eo intercedat usque ad jussionem Abbatis. Qui dum cessaverit, adjuvet illum fratrem ad induendum : qui indutus et erectus non se moveat, donec Abbas dicat : Ito sessum : et tunc inclinans erat in locum suum. Hoc etiam sciendum est, quod ille qui inferioris gradus est, non debet verberare superiorem, id est, Diaconus Sacerdotem, sed æqualis æqualem, vel superior inferiorem.Leo Ostiensis lib. 3. cap. 22 :
Statuit... ut per totius anni sextas ferias pane tantum et aqua contenti essent, ac per singulas singuli Disciplinas data confessione reciperent.Matth. Paris ann. 1252 :
Vestibus igitur spoliatus... ferens in manu virgam, quam vulgariter Baleis appellamus, intravit capitulum et confitens culpam suam... singulis Fratribus Disciplinas nuda carne accepit.Occurrit apud eumd. ann. 1198. pag. 129. Cantiprat. lib. 2. cap. 16. num. 5. cap. 39. n. 2. Cæsarium lib. 1. cap. 22. 40. lib. 3. cap. 47. Petr. Damian. in Vita S. Romualdi n. 39. lib. 1. Ep. 19. lib. 6. Epist. 1. 27. Herimann. de Restaur. S. Martini Tornac. cap. 88. Vide S. Anselmum lib. 3. Ep. 50. et Joan. Morinum lib. 7. de Pœnitent. cap. 14. § 1. Statuta antiqua Ordinis Grandimont. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1236. 1237. 1238. Eleemosynarii munus, ut est in MS. Corbeiensi de Mensa Abbat.
est providere Disciplinas, scilicet virgasde booul et vimiaus de Kalre in capitulo.
P. , 1766.
◊ Eamdem pœnam ab
archiepiscopis in presbyteros sibi subditos animadversam legimus in Reg. visitat. Odonis
archiep. Rotomag. ab ann. 1248. ad ann. 1269. ex Cod. reg. 1245. fol. 274. v°. :
Injunximus presbytero de Altifago,... quod in kalenda sui decanatus unam in camisia et braccis acciperet Disciplinam, coram presbyteris illius decanatus existentibus in dicta kalenda, pro eo quod percusserat quemdam parrochianum suum de pugno in ecclesia sua prædicta, et rixatus fuerat cum priore dicti loci.
Disciplina crebro etiam pro flagellatione, vel alia pœna, quæ ex decreto judicis infligitur,
usurpatur in Legibus Wisigoth. lib. 3. tit. 3. § 4 :
Adjutores vero raptoris, qui cum ipso fuerint, Disciplinam accipiant, sicut est in lege alia constitutum.Lib. 4. tit. 5. § 1 :
Verberandi sunt ante judicem quinquagenis flagellis, etc.Mox :
Neque propter Disciplinam qua correpti sunt, infamiam poterint ullatenus sustinere.Lib. 6. tit. 5. § 8 : ...
Si indiscreta Disciplina percussum fortasse mori de flagello contigerit. Adde § 12. lib. 7. tit. 4. § 7. Capitulare de Villis Caroli M. § 4. Excerpta ex Lege Longobard. apud Baluzium Capitul. tom. 1. col. 349. § 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplina Condigna, sive in jejunio, sive in castigatione, iis imponenda, qui Symbolum et
Orationem dominicam discere negligunt, Capitul. lib. 5. cap. 161.Disciplina Corporalis, in Capitul. 5. ann. 803. cap. 1. Capitul. lib.
3. cap. 66. lib. 4. cap. 35. Formulis Bignonianis form. 22. apud
Marculfum lib. 2. Formul. 27. Chrodegangum in Regula Canonicorum Metensium cap. 3. 4. 14.
Disciplina corporis, in Vita S. Pardulphi
Abbatis inter Acta SS. Benedict. pag. 579. n. 16.
Descepline de cors, in Stabilimentis S. Ludovici l. 1. Vindicta corporalis,
apud eumdem Chrodegangum cap. ult. Disciplina hostilis, militaris, in Lege Bajwar.
tit. 2. cap. 4. § 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplina Correptionis, in Capit. Pippini Regis Ital. ann. 793. cap. 31.Disciplina Ducalis, in eadem Lege Bajwar. tit. 9. cap. 4. § 3. id est, compositio. Capitul. ann.
808 :
De latronibus et Disciplina eorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplina Legitima, Capitul. lib. 6. cap. 122.Disciplina Sæcularis. Capitul. 2. ann. 789. cap. 16 :
Ut Disciplina Monachis regularis imponatur, non sæcularis, id est, non orbentur, nec mancationes alias habeant, nisi ex auctoritate regulæ.Vide Capitulare triplex ann. 808. cap. 3. § 8. Legem Longob. lib. 1. tit. 9. § 27. lib. 2. tit. 13. § 3. Carol. M. 101. Luitpr. 103. (6,50.) Concil. Emeritense cap. 17. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinam Imponere servis domini dicuntur in lege Bajwar. tit. 7. cap. 2. § 4. in Appendice ad
Marculfum formula 16. Impendere ad servos, formula 13. inter Bignonianas ; hæc
autem Disciplina mancipiorum a dominis imposita Disciplina supra dorsum
vocatur ibidem formula 26.Disciplinare, Castigare, corrigere, virgis cædere. Vita S. Genovefæ :
Disciplinat itaque misericorditer filios suos Pater misericordiarum.Liber revelationis editus cum Joan. de S. Victore de Utilitate tribulation. cap. 6 :
Sæpius enim confessionem repetere, et pluries Disciplinari gaudebant.Hist. Episcoporum Autisiod. cap. 54 :
In Capitulo ejusdem Ecclesiæ, ubi fratres Disciplinantur, sepulturam habuit.Statuta Ordinis :
Quæ autem fecerit, Disciplinetur in Capitulo, vel in pane et aqua pœniteat.Vita S. Galberti Abbat. Pontisarensis num. 10 :
Ex nodosis corrigiis flagello confecto seipsum adeo dure Disciplinavit, etc.Guidonis Disciplina Farfensis cap. 16 :
Non Disciplinatis Magister pueros in choro, si domnus Abbas affuerit aut Prior. Jejunare et Disciplinare,in brevi Histor. Ordinis Cartus. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 211. Michael Scotus vel Theobaldus Anguibertus Hibernus, ut Domino de la Monnoye in Menagianis tom. 3. pag. 105. lib. Mensæ Philosophicæ cap. 18 :
Quidam vir zelotypus uxorem suam, ad confessionem euntem, sequebatur, quam cum Sacerdos retro altare duceret ad Disciplinandum, hoc videns maritus ait, O Domine, tota tenera est, ego pro ipsa recipio disciplinam : quo flectente genua, dixit mulier : Percute fortiter, Domine, quia magna peccatrix sum.Observa ritum rite abolitum, et qui vetatur apud Hadrianum I. PP. in Epit. Can. ex regulis SS. Patrum cap. 25 :
Episcopus, Presbyter, Diaconus peccantes fideles Verberare non debeant.Vide Mabillonii Præfationem in Acta SS. Benedict. Sæc. 6. part. 1. n. 39. et seqq. ubi plura de disciplinarum usu ad redimendas pœnitentias canonicas excogitato, de ejusd. usus auctoritatibus, propugnatoribus et defensoribus, atque etiam impugnatoribus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinabilis, ad disciplinam pertinens, docilis. Vita S. Zitæ, April. tom. 3. pag. 499 :
Inde quoque virorum peritissimorum olim Disciplinabilis mos exstitit, Sanctorum celebres vitas exquirere.Bern. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 223 :
Animalia illa que humana arte et industria excubantur, Disciplinabiliora hiis sunt, que secundum naturam sue speciei generantur.Auctori ad Herennium, Disciplinabilis scientia dicitur, quæ ex arte exponi potest et certa methodo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinalis, Eadem notione. Disciplinales voluntates, apud Cassiodorum 4. 33.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinaliter, Ex disciplina. Joan. Sarisb. lib. 6. Policratici cap. 15 : Disciplinaliter eruditus populus. Rodulphus Monachus in Vita Lietberti Camerac. Episc. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 729 :
Epulæ quidem carnium sufficienter apponebantur, sed panis et aqua Disciplinaliter sumebantur.In Chronico Erfordiensi, inter Vindem. Litter. Frederici Schannat ad ann. 1138. Disciplinaliter corrigere dicuntur Sacerdotes qui pœnitentes quosdam gravioribus delictis obnoxios flagellabant.
P. , 1766.
Disciplinarie. Stat. Bened. ann. 1248. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 260 : Qui aliter fecerit, coram omnibus in capitulo recognoscat delictum, prioris judicio Disciplinarie puniendus.Id est, flagellatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinaria Scientia, Mathesis, Mathematica. Goclenii Lexicon Philosoph.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinatio, Flagellatio, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 336 : Willelmus Abbas Monasterii exempti S. Albani domino Johanni Say Militi... Admittimus præhonoratam personam vestram... in consortium nostræ fraternacionis... in vigiliis, jejuniis, in inclinationibus, prostrationibus et Disciplinationibus, etc.Utitur alicubi S. Augustinus pro eruditione seu institutione, uti dicitur in Fabri Thesauro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disciplinatoria Virga, in Vita Galterii Abb. inter Acta SS. Bened. Sæc. 6. part. 2. pag. 821.Disciplinatus, Moribus bonis disciplinæ beneficio præditus. Juvenis Disciplinatus, apud
Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 3. Chron. Montis-Sereni ann. 1205 :
De commissorum sibi utilitate indeficienter solicitus, moribus temperatus, quales Disciplinatos vocare consuevimus ; quæ duo severitatis aliquid moribus ejus admiscuisse videbantur.Eccl. 10. 24. Vir prudens et Disciplinatus. Imit. J. C. lib. 1. cap. 25. num. 5 :
Bene morigeratus et Disciplinatus.Utitur etiam Tertullianus, lib. de Fuga in persecution. Alcimus Avitus lib. 4. cap. 24.
L. , 1840–1850.
Disciplinate. Ruodlieb. fragm. 5. vers. 81 : Disciplinate stans hoc audivit ut omne, etc.