« Discophorus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCOPHORUS
DISCOPHORUS, Eadem notione, qua Discifer, Dapifer, Maître d'hôtel, apud
Ælfricum, et Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 9. Joan. de Janua :
Discophorus, Discum ferens. In Vita S. Deicoli Abbatis Lutrensis cap. 1. n. 4. S. Sebastianus dicitur Discophorus Domini : forte inquit Bollandus, quod sanctos aut pauperes aluerit. Apud sanctum Hieronymum, Abacuc Propheta Discophorus appellatur, ex eo, quod habetur Danielis cap. 14 :
Quum vero ad Abacuc venerat, et de Judæa ad Chaldæam, raptum Discophorum lectitabat.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex
Cod. reg. 7684 : Discoforus, portant escuele.
Discoferæ, in Monasteriis Sanctimonialium, dicuntur ministræ mensarum, quæ discos
ferunt. S. Cæsarius Arelatensis Episcopus ad Oratoriam Abbatissam :
Æqualia cibaria, potionesque communes exhibeant Discoferæ vel pincernæ.His addo, quæ habet auctor Græcismi de notione vocis discus :
Rursum :Est discus ludus, discus quoque regia mensa,Discus scutella tibi sit, discus quoque mappa.
Discus scutellam, mensam notat atque mapellam.
Discum, Δίσϰον et Δισϰάριον, vocant Græci, Vas sacrum, in quo hostiam consecrandam et consecratam
ponunt Presbyteri, quod nostris Patena dicitur. Sed Græcorum discus lancis
profundioris figuram habet. Liturgia S. Chrysostomi :
Ὁ δὲ διάϰονος ἐντρεπίζει τὰ ἱερὰ, τὸν μὲν ἅγιον δίσϰον ἐν τῷ μέρει τῷ ἀριστερῷ, τὸ δὲ ποτήριον ἐν τῷ δεξιῷ.Joan. Damascen. in Synodica ad Theophil. Imp. :
Ἴδε τὰ ἱερὰ αὐτοῦ ἀναθήματα, τὰς ἱερὰς ἐνδυτὰς, τὰ ἱερὰ σϰεύη. ψηλάφησον ϰαὶ ἴδε τὸν μέγιστον αὐτοῦ δίσϰον, εἰς ὅνπερ ἐγϰαυστιϰοῖς ϰαλλιεργήμασιν ὁ μυστιϰὸς τοῦ Χριστοῦ δεῖπνος, μετὰ τῶν δώδεϰα Ἀποστόλων ἐγϰεϰόλαπτο.Chron. Alexandr. pag. 892 :
Τὰ τίμια ῥιπίδια, δισϰάρια, ϰαὶ ποτήρια, ϰαὶ ἄλλα ἱερὰ σϰεύη.Hinc Δισϰοϰάλυμμα, operculum disci, velum, quo sacer discus operitur. Anonym. in Descript. S. Sophiæ :
Δισϰοϰαλύμματα ὁλόχρυσα διὰ μαργαριταρίων.Hinc etiam δισϰοποτήριον, in Vita S. Nili Junioris pag. 140. apud Anonymum Combefisianum in Lacapeno num. 44. et apud Nicetam in Murtzuphlo n. 3. Vide Glossarium mediæ Græc. col. 315.