![[]](img/image.png)
1. DISCRETIO, Titulus honorarius, quo nonnunquam compellati sunt Episcopi, interdum etiam laici
nobiles, uti videre potes apud Th. Madox Formul. Anglic. pag. 5.
Credo firmiter sanctam fidem catholicam,... et hoc semper credidi postquamLit. remiss. ann. 1408. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 229 :habui Discretionem.
Icelle Ysabeau demourant à Montpellier... comme altérée et hors de son bon sens et Discrétion naturelle, etc.Anni Discretionis, Ætas pubes, hominis qui suæ tutelæ est, passim in chartis Germanicis. Vide Haltaus, Glossar. col. 991. voce Jahr. Discretio, Prudentia, sapientia in Reinard. Vulp. lib. 4. vers. 309 :
Non simul ingluvies Discretioque esse sinuntur.
Jurati allocant dampna 200. librarum ; et quia videtur justiciariis quod 100. libra sufficiant... consideratum est quod prædictus prior recuperet dampna sua, quæ taxantur per Discretionem justiciariorum ad 100. libras.Placit. ann. 20. ejusd. Edw. I. Linc. rot. 4. pag. 286 :
Quadraginta libræ datæ per Discretionem justiciariorum, qui per juratores non est culpabilis.
Dictum pontem cepit, et illi qui erant illic dederunt se et dictum pontem, ac modo quo inter milites dicitur a Discretione, quæ Discretio talis fuit, quod omnes, qui de dicto ponte erant, fuerunt interfecti.