« »
 
[]« 3 discretio » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 133b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCRETIO3
3. DISCRETIO, Arbitrium. Discretio justiciariorum, Quod judices arbitratu suo præter juratorum veredictum statuunt. Abbreviat. Placit. ann. 29. Edward. I. Linc. rot. 15. pag. 243 :
Jurati allocant dampna 200. librarum ; et quia videtur justiciariis quod 100. libra sufficiant... consideratum est quod prædictus prior recuperet dampna sua, quæ taxantur per Discretionem justiciariorum ad 100. libras.
Placit. ann. 20. ejusd. Edw. I. Linc. rot. 4. pag. 286 :
Quadraginta libræ datæ per Discretionem justiciariorum, qui per juratores non est culpabilis.
P. Carpentier, 1766.
Dare se a Discretione, Victori se permittere, nulla proposita aut accepta conditione, Gall. Se rendre à Discrétion. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII. PP. :
Dictum pontem cepit, et illi qui erant illic dederunt se et dictum pontem, ac modo quo inter milites dicitur a Discretione, quæ Discretio talis fuit, quod omnes, qui de dicto ponte erant, fuerunt interfecti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Discretionem Vivere dicuntur milites in Chronico Astensi apud Murator. tom. 11. col. 279. Qui sine ulla symbola pro libidine vivunt apud hospites suos, quod etiam Galli dicimus, Vivre à Discrétion.