« »
 
[]« Discretus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 133b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCRETUS
DISCRETUS, Officialis civitatis Divionensis, forte idem qui Magistratus vulgo Scabinus. Nisi sit qui majori et juratis est a consiliis. Charta Odonis Ducis Burgundiæ apud Perardum in Burgundicis pag. 338 :
Ego Odo Dux Burgundiæ notum facio universis, quod Major et jurati Communiæ Divionis, ne suorum Discretorum excessus in dampnum universitatis nimis excrescerent, impetraverunt a me sibi donari omnes illos excessus.
Apud Scriptores nostros medii ævi non semel occurrit Vir discretus pro Viro prudenti : quod damnat Vossius de Vitiis Sermonis lib. 1. cap. 33. pag. 144. quoniam Antiquis Discretus constanter passive sumitur : quare Jovianus Pontanus Discernens quam Discretus mavult. Utcumque tamen ferri potest Discretus, ut observat Faber in Thesauro ; Si enim, inquit, Plautus Notos dixit pro iis qui noverunt, Suspectum pro Suspicace Dionysius Cato in Distichis ; non absurde adeo Discretus, pro eo qui discernit dici videatur.
P. Carpentier, 1766.
Discretus, Titulus honorarius consulum Nemausensium, sive ex jurisperitis, sive ex mercatoribus, aut etiam ex laboratoribus electorum, usque ad ann. 1476. Vide Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 327. col. 2. Anno 1479. ibid. pag. 341. col. 2. iis tantum tribuitur, qui doctores vel licentiati erant in legibus ; alii vero consules honorabilium appellatione donantur. Quæ formula perseveravit usque ad ann. 1498. ibid. tom. 4. pag. 71. col. 1. ubi tituli honorarii ita distribuuntur : Venerabilis licentiato in [] legibus, Honorabilis burgensi vel mercatori, Discretus notario, et Providus laboratori. Venerabiles et Honorabiles indistincte appellantur consules, in Comput. ann. 1502. pag. 78. col. 2. ibid. Arest. ann. 1302. in Reg. Olim parlam. Paris. :
Patet per arrestum Grimerio de Placentia, thesaurario Bajocensi,... qualitatem viri Discreti datam fuisse.