« »
 
[]« 1 discus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 134b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCUS1
1. DISCUS. Capitulare de Villis cap. 24 :
Quidquid ad Discum dare debeat, unusquisque judex in suo habeat plebeio, qualiter bona et optima atque bene, studiose, et nitide omnia sint composita, quidquid dederint.
Galli dicerent :
Ce que chaque juge doit donner pour le Plat du Prince.
Malim pour la table, ad mensam, deducendo vocem Discus a Germanica Disch, Mensa ; unde etiam nostrum Disner vocabulum arcessit Barthius lib. 2. Advers. cap. 4. Vide Discophorus. Fiscorum describendorum formulæ ap. Pertz. vol. leg. 1. pag. 179 :
Vestimenta : lectum parandum 1. drappos ad Discum parandum 1. toaclam 1.
Confer Disclachan ap. Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 159.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Discus, Mensa Scribarum et Notariorum, Gall. Bureau. Statuta Massil. lib. 1. cap. 4 :
Notariorum unus sit ad Discum juxta judicem pro scribendis, sicut consuetum est, omnibus actitatis causarum in dicta curia seu curiis ventilatarum.
Eadem repetuntur cap. 6. § 2. Annal. Genuens. ad annum 1266. apud Murator. tom. 6. col. 537 :
Scribæ dicti Potestatis ad Discum suum fuerunt magister Albertus de Casali, Januinus Ogerius, et Balduinus de Izo, et ad Discum maleficiorum Guillel. Vegius et Emanuel de Albara.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Disci Veteres, Gall. Oeillets de salines, apud Lobinellum in Glossario Hist. Britan. tom. 2. col. 134 : Verderie... que sont à Coisnon et a Discis veteribus usque mare. Sunt areolæ continendis aquis, unde per calorem solis sal expromitur.