![[]](img/image.png)
DISDONARE, Isidoro in Gloss.
Diversa donare. Sic Dilargiri, Diversis vel diversa largiri ; Grævius tamen putat verius esse, quod in Constantiensi legitur :
Dissonat, per diversa sonat.Papias :
Dissonat, non consentit, dissimulat, per diversa sonat ;melius, Perversa sonat, ex eodem Papia, qui habet :
Dissonum, Perverse sonans, dissimile.