![[]](img/image.png)
DISGRATIA, Offensio, infortunium, ex Gallico Disgrace. Guillelmus de Podio Laurentii
cap. 1 :
Ægrotantem ergo terram tantæ infidelitatis Disgratia, vir religiosus Beatus Bernardus Clarevallensis Abbas... visitavit.Innocentius VI. PP. in Epist. MS. ad Ludovicum Regem Siciliæ :
Quia tamen regnum ipsum, instar infirmi, prætentæ Disgratiæ reliquiis debilis, etc.
P. , 1766.
◊ Morbus, infirmitas, Ital.
Disgrazia. Charta Will. Rom. reg. ann. 1252. in Batav. sacr. pag. 187. col. 1 :
Quod qui facere præsumpserit, Disgratiam nostræ celsitudinis se noverit incursurum, etc.Acta S. Parid. tom. 2. Aug. pag. 76. col. 2 :
Ut quisquis febrili Disgratia seu quolibet languore detentus, de ipso fonte fideliter et devote potaret, ejusdem meritis remedii salutaris consequeretur effectum.