« »
 
[]« Dismanare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 136a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISMANARE
DISMANARE, et Dismannire. Formula[] vetus apud Bignonium :
Ut neque vos, neque juniores atque successores vestri ipsum pro hoc inquietare, nec Dismanare non præsumatis, nec facere dimittatis.
Editio Lindenbrogii præfert Dismannire, Baluzii Dismanuare : sed Dismanare habet etiam Charta Pipini Majoris Domus pro Monast. S. Dionys. apud Doubletum pag. 602 :
De villabus ipsius sancti suggessit, dicens, eo quod.... a pravis hominibus... de ipsa sancta casa abstractas vel Dismanatas fuerunt.
Bignonius Dismanare, de domo extrahere interpretatur. Sed videtur eadem vis esse vocabuli istius, quæ apud nos Demener, inquietare, turbare. Se Demener, est inquietum esse, Italis Dimenare, muovere in quà in là, rimenare, agitare. Bignonianam interpretationem confirmat Testamentum Berarii Episc. Cenoman. apud Mabillon. Analect. tom. 3. pag. 214. ubi :
Neque nos neque successores nostri, nec ullus quilibet, quamdiu ipsa advivit, de ipsa Abbatia vel de ipso Monasterio, nec Dismanandum nec distrahendum, ad hoc faciendum non habeat pontificium.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Se Démeinner, pro Se adhibere, agere, vulgo Se conduire. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 117 :
Celi qui ainsi se Démeinne, doit l'en appeler preudomme, etc.
Hinc Démainement dixerunt nostri quidquid ad rem tractandam pertinet. Chron. Ms. Bertr. Guesclini :
Je suis plege, mes sires, par droit accordement
Pour la paix bien tenir, voire par un couvent,
Con devoit avoir fait tout le Démainement
Dedans un certain jour qui fut dit plainement.