« »
 
[]« Dispensator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 139c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPENSATOR
DISPENSATOR, Qui expensa et accepta compensat et impendit. Gloss. Græc. Lat. : Dispensator. οἰϰονόμος, ἐπιδαπανητής. Glossæ Basil. : Δισπενσατωρ, οἰϰονομος. Papias ex Varrone lib. 4. de lingua Lat. : Dispensator, cui creditur administratio pecuniarum, quia prius quam dabant pecuniam, non numerabant, sed appendebant eam. Apud Evodium lib. 2. de Miracul. S. Stephani cap. 5 :
Dispensator pecuniæ publicæ Carthaginensis Civitatis.
Epitaphium Ambrosii Primicerii Notariorum sub Pipino Rege, Romæ :
In creditam sibi rem fidelissimus Dispensator.
Denique JC. Dispensator est servus, quem dominus præposuit Kalendario, hoc est, pecuniis credendis sub usuris. Ita Cujacius tract. 8. ad African. Vide Salmas. in Disquisit. de Mutuo pag. 266. Vincentius Belvacensis lib. 29. cap. 118. de quodam Oeconomo :
Quia Tantalus erat in rei familiaris custodia, bonus Dispensator et prudens et fidelis, quod rarissime in Dispensatoribus invenitur.
Sed proprie
Dispensator dictus, qui in palatiis Regum aut Principum Oeconomus, Majordomus, nostris Maître d'hôtel. Idem Papias : Oeconomus, Dispensator, Dispositor Regiæ domus. Vitalis Episcopus Oscensis apud Blancam in Comment. Rer. Arag. pag. 782 :
Post Regem (Aragonum) Dispensator domus Regiæ, qui dicitur Major domus.
Leges Alfonsinæ, seu Partidæ, part. 2. tit. 9. lege 13 :
Despenseros son otros officiales, que han de comprar las cosas, que son menester para gobierno del Rey, e por esso les llaman assi porque ellos despienden los dineros de que las compran.
Leonius Presbyter in Historia sacra MS. de Josepho :
... Ut Benjamin una
Videt adesse Joseph, Dispensatore vocato,
Intra tecta viros recipi, festasque parari
Præcipiens epulas, etc.
Dispensatores inter officia domus Augustæ non semel memorant veteres Inscriptiones apud Gruterum pag. 595. et 597. Ita apud Hincmarum de Ordine Palatii cap. 17. recensentur inter Ministeriales Palatii Francici. In veteri Charta, descripta in Historia Prioratus S. Martini de Campis pag. 479. refertur Azo Regis Francorum Dispensator. Vide Hugonem de Cleeriis de Majoratu Franciæ.
In Palatiis Regum Angliæ Dispensatores non semel occurrunt. Apud Rogerum Hovedenum 1. part. et Florentium Wigorniensem, Edricus Dispensator Haroldi Regis Angliæ, et Stir Majordomus, dicuntur : ut in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 132. 627. 657.
Robertus Regis Angliæ, et Osmundus Dispensator Comitis
de Warenna. Apud Matthæum Paris, Galfridi Dispensatoris, Militis egregii, et Regis Angliæ specialis Consiliarii mors indicatur sub ann. 1251. Notissima præterea in eo regno nobilissima Dispensatorum, seu des Despensiers familia, quæ ab hocce munere nomen [] assumpsit, quo etiam ejusmodi Dispensatores appellabant nostri ; non vero quod nepotes seu effussi essent, uti censuit Petr. Faber lib. 3. Semest. cap. 19 : pag. 294. MS. :
Au Mangier sert Dan Hue de Belin,
Despensiers fu li Bourgoins Auberis,
Girart del Liege, et l'Alemant Orris,
Eschançon fu Geuffrois li Angevins.
MS :
Lors en apelle li fel ses Despensiers,
Dedans la charte li portent à manger.
Octavianus de S. Gelais in Viridario honoris :
Varlez de chambre, escuiers, officiers,
Portebuffez, eschançons, Despensiers.
Vide Fragmentum Petronii pag. 6. Rainaldum Vezel. in Vita S. Hugonis Abb. Cluniac. n. 30. etc.
P. Carpentier, 1766.
Inter ministeriales domus Theodorici comitis Flandriæ Rogerius dispensator subscribit Chartam ann. 1151. Vide Comment. Acad. Inscript. tom. 9. ubi de Inscript. Lingon.
L. Henschel, 1840–1850.
Dispensator Ecclesiæ. Marius Mercator. pag. 186 :
Charisius quidam nomine presbyter et Dispensator sanctæ ecclesiæ Philadelphiæ civitatis.
Vide Oeconomus et Οἰϰονόμος in Glossar. med. Græcit. Dispensatoris in Monasterio Novillarensi meminit Victoris IV. PP. Brev. ann. 1162. in Alsat. Diplom. num. 303 :
Victor. ep. serv. serv. Dei, dilectis in Christo filiis, abbati Erphoni sancti Petri Navillarensis et Philippo Dispensatori ecclesiæ S. Adelphi.... Dispensator vero prebendarum amministrationem ab abbate suscipiet et fidelitatem ei faciet .... licebit abbati, illo deposito alium de jure constituere Dispensatorem. Obedientiam autem pro susceptis beneficiis prebendarum tam ipse Dispensator quam reliqui fratres abbati devote promittere debent et humiliter exhibere. Post obitum vero abbatis a successore ipsius Dispensationem ipsam Dispensator repetet, et in ejus erit arbitrio concedere vel non concedere.