« 2 dispositio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPOSITIO2
2. DISPOSITIO, Administratio, magistratus, apud Lactantium de Mortib. Persec. pag. 32. Sidonium
lib. 3. Epist. 6. lib. 5. Epist. 7. lib. 7. Epist. 12. Hinc formula frequens in Notitia
Imp. et alibi :
Sub Dispositione viri inlustris Præfecti Prætorio, etc.
◊ Alii, Dispositiones esse volunt, quæ a Principe ad
Reipublicæ administrationem disponebantur, pro urgentibus rerum necessitatibus,
veluti si in bellum profecturus esset, itinera annotarentur, et metationes, annonæ
curarentur, etc. Quarum quidem Dispositionum scrinium peculiare erat, cui præerat
Magister et Comes Dispositionum, de quibus copiose Gothofred. ad leg. 1. C. Th.
de Proxim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Paulo
aliter Commentator Notitiæ Imperii in cap. 97. QuiscriniumDispositionum tractabant, Referendarii vocabantur. Hi supplicum desideria aut judicum consultationes Principi insinuabant, et responsa data consulentibus mittebant, quæ Mandata dicebantur. Hi pauci erant initio: postmodum a Justiniano 18. postea ad octo redacti. Principum responsa quæ super litibus emanabant, Dispositiones vocabantur.