« Distemperare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 144a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISTEMPERARE
DISTEMPERARE, Diluere, macerare, liquare : Gallis, Destremper. Palladius de
Architectura :
Crocus quoque Hispanicus cum lucidissimo glutino Distemperatus, etc.Vita B. Gossuini Abbatis Aquicinctin. :
Vasculum inspicit aptissimum Distemperandæ potioni.Constantinus Afric. de Morbor. cognit. lib. 1. cap. 1 :
Ficus folia pulverata, cum oleo et aceto mixta, pro unguento adhibemus, vel fimum columbinum simul Distemperatum.Adde cap. 17. etc. Fulbertus Epist. 113 :
Et ipsa nocte positam potionem, in qua Distemperanda est, asperges salis gemma.Vide Temperare.
Distemperatus, Gallis Detrempé. Alexander Iatrosophista lib. 1. Passionum :
Si autem ex mordicante et acro, aut colerico humore in melancolicum decoctis, aut Distemperatis transierit.
Distemperatus, Male temperatus. Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 19 :
Contigit autem frequenter, cum transnavigarent, quod ventum haberent contrarium, nec non auram Distemperatam.Galli dicerent, Un air mal sain.
P. , 1766.
◊ Desatempré et
Désatenpré, Immoderatus, vulgo Immodéré, déréglé, excessif. Vita S. Ludov.
edit. reg. pag. 313 : Pour ses veilles Désatemprées et pour ses autres pluseurs labours, etc.Cons. Petri de Font. cap. 34. art. 14 :
Et pour ce tu n'as pas mestier encontre les Désatenprés dons d'autre tel ahide, etc.
Distemperantia, apud Medicos pro prava corporis habitudine sumitur, Gr. δυσϰρασία ; apud Nicetam Chron. pag. 309. Δυσϰρασία
τοῦ σώματος, ubi Cod. al. habet ϰαχεξία.
Alexander Iatrosophista lib. 1. Passion. :
Per hæc enim curari oportet, quibus ex Distemperantia frigoris dolent.Passim apud eumdem lib. 2 :
Distemperantia calida, frigida, humida.Adde Constantinum Africanum de Ratione vict. pag. 279. Acta Alexandri III. PP :
Apud Clozam jam diebus aliquantis est demoratus, ubi caloris Distemperantias, et muscarum et pulicum plures molestias sustinet.Vita S. Hildegundis, April. tom. 2. pag. 784 :
Siquidem jam famem, sitim, gelu, nivem, omnem Distemperantiam frigoris et caloris, cunctumque laborem pro Domino plene didicerat sustinere.Charta Ferdinandi Regis Castellæ æræ 1270. apud Antonium in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 7 :
Cum... propter inæqualitatem loci et aëris Distemperantiam graves corporum ægritudines... sustinerent, etc.
Distemperamentum, Eadem notione. Constantinus Afric. lib. 7. Pantech. cap. 1 :
Ex naturali actione temperamentum humorum intelligitur in sanitate, et eorum Distemperamentum in infirmitate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Distemperantia, Intemperantia linguæ scilicet, seu nimia loquacitas. Testamentum Gregorii XI.
Papæ, apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 676 : Item volumus, dicimus et protestamur, quod si in Consistorio, aut in Conciliis, aut in sermonibus, vel collationibus publicis vel privatis ex lapsu linguæ aut alias ex aliqua turbatione vel etiam lætitia inordinata, aut præsentia Magnatum, ad eorum forsitan complacentiam, seu ex aliquali Distemperantia, vel inadvertentia, aut superfluitate aliqua dixerimus erronea contra catholicam fidem... illa expresse et specialiter revocamus, detestamur et habere volumus pro non dictis.
Hujusmodi Distemperanciis, inordinationibus, lasciviis, dispendiis et periculis... occurrere volentes, etc. in Charta Adolphi Archiep. Mogunt. ann. 1468. in Guden. Cod. Diplom. tom. 4. pag. 406.