« 2 distributio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISTRIBUTIO2
2. DISTRIBUTIO. Charta anni 844. in Archivo Ecclesiæ S. Stephani Tolosani :
Quidquid in Ecclesia deinceps in jure ipsorum locorum Sanctorum Dei voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas, vel freda erigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, nec fideijussores tollendos, aut homines ipsarum Ecclesiarum, tam ingenuos quamque servos, qui super terram earum residere videntur, injuste distringendos, nec ullas Distributiones, aut inlicitas occasiones requirendas, ullo autem tempore ingredi audeat, vel exactare præsumat.Suspicor ex loco huic simili in Distringere 2. relato, legendum esse redhibitiones : at si retinendum est Distributiones, dicendum sic appellatas fuisse exactiones, quod ita distribuerentur inter eos, a quibus exigebantur, ut suam quinque partem teneretur exsolvere.