« 3 diurnalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 151b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIURNALIS3
3. DIURNALIS, Idem quod Jugerum : nostris, journel, quantum terræ bos per diem arare
potest. Papias MS. Bituric. :
Decem juga vinearum, decem jugera, vel decem Diurnales.Charta Hedeni Ducis ann. 704. pro S. Willibrordo Episcopo, apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 13 :
Donamus tibi tres casatas... et centum Diurnales, id est, jugera de terra aratoria.Charta anni 1223. ex Archivo Villæ novæ :
Ego Silvester de Rezaio tradidi Monachis Villæ novæ duos Diurnales pratorum in valle mea tenendos.Acta Murensis Monasterii pag. 40 :
Sunt ergo in vico 16. mansi, et 19. Diurnales. In Egga dimidius mansus, et 22. Diurnales. Ad Hasle 4. Diurnales et dimidius, etc.Eadem Acta pag. 45 :
Rustici vero qui habent Diurnales 20. et duo sunt, alii servientes, alii censum dantes.Ubi Diurnales servientes sunt, quorum possessores certum servitium dominis debent, ut arare, metere, fœnum secare, etc. Et pag. 47 :
In curtem ordinata est, ubi sunt 14. Diurnales servientes, et 2. mansi, etc.Mox :
In curtem composita est, ubi habentur 12. Diurnales 6. in villula, et 6. ad Turmulon, et 1. mansus.Alio loco :
Pratum, quod computatum est per 7. Diurnales.Occurrit in his Actis pluries pag. 42. 49. 50. 51. 55. Tabularium Prioratus Dominæ in Delfinatu fol. 29 :
Duos videlicet Diurnales de terra, etc.Tabularium S. Remigii Remensis :
Arat annis singulis Diurnale unum.Chron. Andrense pag. 358 :
Duo Diurnalia terræ dedit, etc.Chronicon Bonæ Spei :
Anno mcclxxx. emit... Diurnalia, lxvi. virgas terræ.Et pag. 305 : Bonarium... et v. Diurnalia, lxxxiv. virgas circiter terræ. Vide Dies.