« Diventum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVENTUM
DIVENTUM. Epistola Michaëlis Imper. in Conventu Parisiensi ann. 530 :
Misimus per prædictos Missos nostros.... blattas duas, dirodina duo, Diventa duo.Quæ postrema vox mihi incognita. An legendum Divellia ? Certe διϐέλλιον occurrit apud Codinum de Off. Aulæ CP. cap. 5. n. 63. cap. 6. n. 26. quod Scutarius, sive Armiger Imperatoris deferebat ante illum cum illius clypeo, quoties procedebat ad Ecclesiam. Divellium vero quasi duplex velum dictum censent viri docti, illudque vexillis Imperatoriis accensent : vix tamen est, ut id credam. Vide Διϐέλλιον in Gloss. med. Græcit.