« »
 
[]« Diversiclinium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVERSICLINIUM
DIVERSICLINIUM, Locus, ubi diversæ viæ conjunguntur, quia illuc diversæ viæ acclinantur, vel quia illic via inclinatur ad diversa, quod aliter Græce dicitur, hoc Eteroclitum : Ita Joan. de Janua. Glossæ Isid. : Diversiclinia, heteroclita. De verbis, quæ ἑτερόϰλιτα vocant. Alanus in Planctu nat. :
Capillos vero quodam exorbitationis Diversiclinio devagantes, inextricabili intricatione complicitos, inter se crederes litigare.