« »
 
[]« 2 divinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 149c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVINUS2
2. DIVINUS, Theologus. Jo. de Janua :
Divini, qui de divinis tractant, et proprie dicuntur Theologi.
Petr. Abaëlardus in Hist. Calamitatum suarum cap. 5 :
Constat quippe Philosophos, nedum Divinos, id est, sacræ Lectionis exhortationibus intentos, continentiæ decore maxime polluisse.
P. Carpentier, 1766.
Codex MS. ubi de administ. episcopat. Turon. episc. Lingon. et Meld. commissa :
De tonsuris autem et collationibus beneficiorum dominus Meldensis, qui multum Divinus est, nihil accipiendum nihilque dandum asserit.
Divinitas, Theologica scientia. Idem Abaëlardus cap. 2 :
Reversus sum in Franciam, maxime ut de Divinitate addiscerem.
Chron. Centulense Hariulfi lib. 3. cap. 3 :
Omnes Codices librorum claustralium de Divinitate sunt 195.
Testamentum Abbonis Canonici Autisiodor. ann. 1191. in Tabulario Ecclesiæ Autisiod. fol. 47. quo donat
S. Mariano libros suos de Divinitate scilicet 4. Evangelistas, Sententias et Historias magistri Petri, Apocalypsim, etc
. Vita B. Bonifacii Episcopi Lausan. cap. 1 :
In Cathedra Divinitatis sedit 7. annos. Magister in Divinitate,
apud Hemeræum in Augusta Viromand. pag. 232.
Maistre de Devinité
in Testamento Theobaldi Ducis Lotharing. anni 1312. in Hist. Prioratus Wigmorens. tom. 2. Monast. Anglic. pag. 216. in Chron. Flandriæ cap. 51. etc.
P. Carpentier, 1766.
Gesta Ludov. Pii cap. 6. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 136 :
Et pour le service de sainte église réformer,... fit-il venir dehors de la terre maistres, qui raprenoient l'us de chanter et de lire, et lisoient la Divinité et les autres sciences.
Charta ann. 1301. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 164. r°. col. 2 :
Délessons aux poures escoliers estudians à Paris en Divinité, etc.
Quæ latine ita leguntur ibid. fol. 165. r°. col. 1 :
Pauperes scholares in Theologica facultate studentes, etc.
Vide infra in Magister.