« »
 
[]« 3 divisa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISA3
3. DIVISA, Terræ portio, sic dicta, quod sit suis limitibus divisa, definita, vel quod per divisam, seu testamentum, relicta sit portio hæreditaria. Leges Inæ Regis cap. 44 :
Ceorli habeant herbagium in Communi, vel aliam compascalem terram, vel Divisam claudendam.
Pactum Philippi Aug. et Henr. II. apud Radulfum de Diceto ann. 1180 :
Exceptis minutis feodis et Divisis terrarum nostrarum de Berri, si quid homines nostri quid inde interceperint.
Matth. Paris pag. 384 :
Istæ sunt terræ, quæ redduntur,... videlicet montana de Barrutha, cum terris et Divisis sibi pertinentibus.
Infra :
Cum omnibus eorum pertinentiis, cum terris, quæ sunt nominatæ in Divisis Hierusalem, etc.
Alia namque prædia pro indiviso, alia divisa possidebantur. Hinc crebro in Chartis :
Cultis et incultis, Divisis et indivisis,
apud Guichenonum in Biblioth. Sebus. pag. 185. 188. Sicul. Flaccus de Condit. agror. :
Divisi et assignati agri unius sunt conditionis : nam et Dividuntur sine assignatione, et redduntur sine Divisione. Dividuntur ergo agri limitibus institutis per centurias, assignantur viritim nominibus.
Philippus de Beaumanoir MS. cap. 1 :
Li Baillis s'il n'en a special commandement, ne pot mettre l'eritage de son Seigneur en jugement, ne fere bonnage, ne Devise de l'iretage son Seigneur vers autrui, ne vendre, n'engager, etc.
Si indivisorum divisio et exæquatio ab hæredibus postularetur, fiebat illa Regia auctoritate, ut colligitur ex Marculfo lib. 1. Form. 20. Idque
avoir Devise, requerre Devise à son voisin
,[] vocant Assisiæ Hierosolymitanæ cap. 237.