« »
 
[]« Doageria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 152b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOAGERIA
DOAGERIA, Gallice Douairiere, Mulier vidua cui ususfructus certæ partis bonorum mariti concessus est, apud Rymerum tom. 13. pag. 635. col. 1 :
Maria præfati potentissimi Regis Angliæ soror et Franciæ Doageria in præsenti habet et possidet, in omni casu et eventu, sive Delphinus ad Regem (regnum) pervenerit sive non : et de eodem Doario sive donatione propter nuptias adeo certam et securam reddet et assecurabit, sicut præfata domina Anna olim, seu domina Maria hodie Doageria, vel aliqua Regina Franciæ de Doario sive donatione propter nuptias unquam certa et secura seu assecurata fuit, aut assecurari debuerit : quod quidem doarium, etc.
Vide ejusd. tomi pag. 70. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Alias Douagiere. Charta ann. 1388. Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 103 :
Après la mort desquelx (enfans) Marie de Monceaux, femme dudit Hebert, comme Douagiare a joy et usé par longtemps de laditte terre.