« Doana » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 152c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOANA
DOANA, et Duana, Ædes, in quibus fiscales reditus, vectigalia, portoria, et
cætera id genus tributa pro mercibus, et mercium transvectione inferuntur. Hugo Falcandus
in Histor. de calamitate Sicil. pag. 661 :
Multi quoque Saracenorum, qui vel in apothecis suis mercibus vendendis præerant, vel in Duanis fiscales reditus colligebant, etc.Gesta Innocentii III. PP. pag. 18 :
Instituebat justitiarios et camerarios... vendebat et pignorabat Doanas, et bajulationes accipiebat, etc.Vide Chron. Richardi de S. Germano ann. 1221. Chron. Parmense ann. 1277. Constit. Sicul. lib. 1. tit. 36. Bonfil. Constant. in Sicul. pag. 188. 189. Odoric. Raynald. ann. 1285. n. 39. etc.
◊ Vocem effictam a telonio Lugduni Gallorum, cui id nominis, atque
inde translatam in Italiam censet Spelmannus. Alii a Doen, Britanno-Armorico,
Portare, ferre, quod in hunc locum merces omnes deferantur, dictam Doanam
opinantur. Sed potior videtur sententia, a Saracenis arcessendum etymon ; nam auctor est
Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 145. Douanam appellari Sultanorum Palatium, ubi
scilicet eorum thesauri asservabantur :
In Douanam, id est, in domum Soldani eum ducentes.Erit igitur Douana, Saracenis, quod nostris Camera, cubiculum. Neque inferior videtur eorum opinio, qui ab Arabico Divan seu Diwan Prætorium, hocque ab Hebræo Doun, Judicavit, derivant, quod in Doana soleat de mercimoniis judicari. Vide Sebast. de Cobarruvias in voce Aduana, Menagium, et Ferrarium in Orig. Italic. necnon priorem, scil. Menagium in Gallicis. Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 525. c.
Doghana, Eadem notione, apud Ughellum tom. 7. pag. 904. Dogana, Boccacio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dohana, in Chronico Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 36. et supra in voce Cabella.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dohanare, Dohanæ tributa solvere. Constitut. Siculæ lib. 1. tit. 89. de officio Magistrorum
fundicariorum : Fundicare seu Dohanare compellant... quæ in novis institutis fundicari seu Dohanari mandavimus.
Doanerius, qui Doanæ vectigalia ac tributa exigit, vel recipit, apud Ughellum tom. 8.
pag. 879.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dohanarius, in Partizanus. Dohanerius, apud Muratorium tom. 8. col. 609. B. et
Duanerius, apud Baluz. Miscell. tom. 6. pag. 277.