« »
 
[]« 1 doarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 153a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOARIUM1
1. DOARIUM, ut Doaria, in Contractu matrimonii Domini Anne de Turre ann. 1445. apud Baluzium Hist. Arvern. tom. 2. pag. 735. Occurrit etiam apud Rymerum tom. 10. pag. 244. col. 2. tom. 13. pag. 179. col. 2. et alibi non semel. Vide Doageria.
P. Carpentier, 1766.
A dote tamen et a donatione propter nuptias, Doarium distingui videtur in Charta ann. 1266. ex Chartul. ad. S. Germ. Prat. fol. 72. r°. col. 1 :
Promiserunt dicti venditores,..... quod contra venditionem et quitationem hujusmodi jure hæreditario, ratione dotis, Doarii, conquestus, donationis propter nuptias, aut aliquo alio jure, per se vel per alium, non venient in futurum.
Nisi hæc redundanter et cumulatius dicta existimes. Vide Argentr. in Consuet. Brit. ubi de matrim.