« »
 
[]« Docibilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 153c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOCIBILIS
DOCIBILIS διδαϰτιϰός, in Gloss. Græc. Lat. Gloss. Lat. Græc. : Docibilis, εὐδίδαϰτος, [] εὐμαθής, Docibilitas, διδασϰαλία, Glossæ S. Benedicti cap. de Morib. : Docibilis, εὐμαθής. Indocibilis, δυσμαθής. Ugutio et Joan. de Janua : Docibilis et Docilis differunt : nam Docilis est Discipulus, qui facile docetur : Docibilis vero qui facile discitur. Mox ait, promiscue usurpari, ut apud Joannem cap. 6 : Erunt omnes Docibiles Dei, i. e. dociles. Græc. διδαϰτοὶ τοῦ Θεοῦ. Et 2. ad Timoth. :
Ad omnia Docilem, patientem.
Gr. διδαϰτιϰόν. Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 35 :
Non erit Responsorius, quia nemini ibi prædicabitur, sed erunt omnes Docibiles Dei.
Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 9 :
Prudentem, non vinolentum, Docibilem et bene docentem Sermone puro et aperto.
Sugerius lib. de Administr. sua cap. 3 :
Cum ætate Docibili adolescentiæ meæ antiquas Armarii possessionum revolverem chartas.
Hincmarus Remensis Epist. 7. ex Labbeanis :
Si ipse clericus criminosus non est, et Docibilis est, quod etiam in Episcopo Canones requirunt, etc.
Infra :
Si autem ipse Clericus, cui per tanta tempora ipsam Ecclesiam in Follanæbratio habere, et in ea laborare consensisti, non placet et per rationem, aut pro crimine, aut pro indocibilitate illum rejeceris, quem contra regulas sine mea licentia et sine libertate Canonica ordinasti, ostende, et alium inveniemus
. Ubi Docibilis, est, uti dicimus, Capax ; ut indocibilitas, incapacitas.
Docibilitas. Alvarus in Vita S. Eulogii :
Et hoc erat exercitium nobis melle suavius, favis jucundius, et in aure nos quotidie extendentes, multa inadibilia tentare in scripturis immatura Docibilitas egit.
Infra :
Quanta Docibilitas tam pretioso munere inesset animæ, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vita S. Cicci tom. 1. Aug. pag. 660. col. 1 :
Docibilitas evangelica, qua quisque Christi discipulus nuncupatur, etc.