« »
 
[]« 1 doctor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 154b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOCTOR1
1. DOCTOR, Dignitas in Clero et Ecclesia, cui ex officio incumbebat docere plebem. Passio SS. Perpetuæ et Felicitatis :
Vidimus ante fores Optatum Episcopum ad dexteram, et Aspasium Presbyterum Doctorem ad sinistram.
Cyprian. Epist. 24. Doctoris Audientium, seu Catechumenorum, meminit. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 461.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Episcopo sumitur in Capitularibus Regum nostrorum lib. 6. cap. 357 :
Criminationes adversus Doctorem nemo suscipiat, nemo audiat ; quia indignum est ut hi qui Throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur.
Episcopum hic intelligendum esse palam fit ex ejusd. lib. cap. 104. ubi :
Nullis vita Præsulum turbetur excessibus : quia valde indignum est, ut qui Throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur ;
ut ex capite 156. libri 7 :
Si quis Episcoporum accusatur, ad summos Primates causam deferat accusator, qui adtentius discutiant, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicujus invidia... actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium ; quoniam inconveniens est, ut hi qui Throni Dei vocantur, et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur.
Ibid. cap. 323 :
Accusationes adversus Doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio.
Et cap. 57 :
Interiorum ordinum culpæ ad nullos magis referendæ sunt quam ad desides negligentesque Doctores.
Vide ejusdem libri cap. 44.