« »
 
[]« 3 doga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 155c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOGA3
3. DOGA, Asser, proprie is, quo vas, seu dolium compactum est, Italis Doga, nostris Douve. Acta S. Thyrsi et Socior. num. 25 :
Et posuerunt caput ejus in tinam, et cum vellent aquam immittere, dissoluta est a circulis et Dogis, quasi concisa esset securibus.
Ubi Agones eorumdem sic habent :
Dissoluti sunt circuli et asseres discompaginati, et ita [] frustulatim comminuti.
Statuta Massil. lib. 3. cap. 17 :
Ordinamus præsenti capitulo quod omnes boterii Massiliæ qui vendiderint botas, vendant.... illas botas bonas et legales... tam in Dogis quam in arbore, etc.
Vide Oct. Ferrarium in Doga.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dova, Eodem significatu. Codex Irminonis Abb. Sangerman. MS. fol. 60. verso col. 2 :
Solvunt ad hostem multones ii... axiculos c. et totidem scindolas, xii. Dovas, circulos vi. xii. faculas.
Et fol. 65. col. 2 :
Asciculos c. scindolas totidem, Dovas xii. circulos vi. etc.
Fol. 72. r°. Brev. 13. sect. 99. edit. pag. 149 :
Solvunt .... Dovas 780. ex quibus componuntur tonnæ 36. circulos similiter, etc.